Charter Document - 06320062
Charter Number: | 06320062 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1065 - 1094 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam redemptio anime sunt proprie divitie et amicos eternales jubemur de mammona iniquitatis nobis facere ego Rotlannus de Pomeriis dono Domino Deo et sancto Petro atque Marciniacensi monasterio pro remedio anime mee Brozas que sunt inter Marciniacum et Balgiacum pro hoc dato mihi a Widone priore equo uno Dono etiam eidem loco post mortem meam medietatem alodii mei de Pomeriis In vita autem mea dabo de eodem alodio decem solidos in vestitura Teste Tetbaldo Gaba