Charter Document - 06320060

Charter Document - 06320060


Charter Number: 06320060
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1078 - 1094
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Uldricus dono Domino Deo et sancto Petro et Marciniacensi monasterio mansum meum de Tourzy juxta illum quem Ademarus frater meus quando monachus est effectus dedit unde a Widone priore accipio mille quinquaginta solidos Testes sunt Letbaldus de Legonia et Bernardus de Chechi et Artaldus de Busul Item de laude ejusdem Laudavi preterea ego Uldricus atque confirmavi loco supradicto omnia que ibi dederunt Ademarus et Artaldus fratres mei et soror mea Attila et terram quam dederat mater uxoris mee Bertrada nomine Laudaverunt hec quoque mecum uxor mea et filii mei sine fraude et sine malo ingenio datis nobis ducentis triginta solidis a sepedicto priore Widone Hujus rei sunt testes Willelmus de Chesvio et Gaufredus de Villa urbana et Wichardus de Molendinis