Charter Document - 06320058
| Charter Number: | 06320058 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1065 - 1080 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Audiens ego Falco de Galiniaco a Domino Deo dictum esse quod uni ex minimis meis fecistis mihi factum credite elegi de meis rebus aliquid supplementum facere servis ejus et ancillis apud Marciniacum degentibus Dedi sacrosancte ecclesie sancte Trinitatis cui deserviunt et illis ego et uxor mea Beatrix et filius meus Golferius ecclesiam de Lodda et eum in quo ecclesia est mansum et quicquid ad mansum pertinet assentientibus et pro parte quam in ea habebant accipientibus Hugone de Trizal quatuor libras et Girardo Dalmatio de Cavarocha similiter quatuor libras petita quoque nepte mea solidos triginta Factumque est hoc donum a Falcone et uxore ejus et filio et precium reddidit prior loci ejusdem nomine Wido Testibus monachis Renchone et Bernardo Stephano et Amico
