Charter Document - 06320056

Charter Document - 06320056


Charter Number: 06320056
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1065 - 1088
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus hominibus quod nos duo fratres Joscerannus et Albuinus filii Albuini derelinquimus sive reddimus ac donamus sacrosancte ecclesie de Marciniaco super altare cum libro missali in presentia et per laudamentum domni Gaufredi principis de Sinemuro a quo beneficium istud habebamus nostram partem decimarum ecclesie de Marciniaco hoc est totam medietatem omnium decimarum illarum scilicet quas nos et alii laici tenebamus aliam vero medietatem retinuit frater noster Hilio Hanc autem donationem facimus pro remedio animarum nostrarum et patris nostri Albuini et matris nostre Gaulburgis et omnium propinquorum nostrorum De qua re nos ambo fratres suprascripti fidem facimus ac fidejussores sumus in manu domni Gaufredi principis et monachorum ipsius loci presentium et futurorum ut ita teneamus sine omni fraude At si aliquis fuerit qui istud donum infringere voluerit vel in aliquo interpellaverit seu auferre voluerit cum omni ingenio ac virtute nostra adjutores simus ipsius ecclesie et monachorum contra omnes eis adversantes ex hoc et legales testes in omni curia Quod si non fecerimus habeant potestatem ipsi monachi et illi quibus jusserunt depignerare nos propter hoc et nos vadimonium nostrum eis non prohibebimus Et insuper laudamus habere illis partem aliam quandocumque potuerint a fratre nostro Hilione Testes sunt domnus Gaufredus princeps Artaldus de Barga et Girardus frater ejus Guigo Minus Cautus Ugo de Solmag Guigo Migleth Petrus Titio Umbertus et Tetbaldus Gaben et Gualannus Presentibus monachis Renchone et Bernardo Stephano et Amico fuit actum hoc