Charter Document - 06320045

Charter Document - 06320045


Charter Number: 06320045
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1065 - 1094
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum esse volumus presentibus et futuris quod nos in Dei nomine Bernardus et Petrus de Chivinione pro remedio animarum nostrarum donamus Domino Deo et sancto Petro apostolo atque Marciniacensi monasterio unum mansum in villa que vocatur Chesvium et quicquid ad mansum pertinet datis nobis a Widone priore ejusdem loci quadraginta solidis S Bernardi S Petri S Bernardi de Chechi Acta sunt hec sub domno Hugone abbate regnante Philippo rege