Charter Document - 06320033

Charter Document - 06320033


Charter Number: 06320033
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1089 - 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod quedam domina Emmena nomine filia Artaldi de Calamonte divina inspiratione seculo abrenunciare et sanctimonialem vitam Marciniaco profiteri volens dedit Domino Deo et predicto loco quamdam terram que sibi jure hereditario a parentibus suis obvenerat et est sita in territorio Lugdunensi que terra viginti solidos denariorum Lugdunensium singulis annis solveret Vero quia remotior eo predictis sororibus erat importunior fratribus vero Cluniacensibus eo opportuna quia obedientie eorum de Monte Bertaldi adjacens existebat et vicina Placuit autem ipsis ut illos viginti solidos qui inde proveniebant sibi retinerent et loco eorum alios viginti ejusdem monete apud Ambertam quotannis persolvendo statuerunt ita ut decanus qui predictam obedientiam tenuerit de redditibus Cluniaco appendentibus illos Marciniaco persolvat et quod superest camere Cluniensi reddit Facta est autem hec commutatio ab Yvone priore Gaufredo subpriore et a Bernardo camerario domno Hugone abbate annuente et omni capitulo confirmante