Charter Document - 06320032
Charter Number: | 06320032 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1094 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Letaldus de Chelois divina inspiratione compunctus dono Domino Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo atque Marciniacensi monasterio terram de Campis et quidquid ad illam pertinet campos sylvas prata vineas aquas aquarumque decursus Hec autem sita est in parrochia de Ygaranda et terminatur ripa Ligeris et rivo Rodonis Fuit autem terra ista de hereditate uxoris mee Anie que hanc donacionem sana et incolumis fieri rogavit et postea moriens confirmavit Dono etiam mansum de Vallibus et quidquid ad mansum pertinet quem mansum de dominis castri Sinemuro habui et ipsis laudantibus feci Ad Bargam insuper quidquid hereditario jure possedi Domino Deo et loco supradicto obtuli Ad Montet autem quidquid ibi habebam similiter dedi Dedi etiam apud Sanctam Fidem boscum et omnem terram quam ibi possidebam Hoc donum feci in commune de omnibus supradictis in manu domni Hugonis abbatis apud Marciniacum quando recepit filiam meam in numero sanctimonialium me quoque quando voluero ad monachicum habitum promisit recepturum Testes sunt Girardus de Barga Bernardus de Chechi Willelmus de Langy Archimbaldus de Valle Bernardus de Sarun anno Dominice incarnacionis MCXCIV