Charter Document - 06320028
Charter Number: | 06320028 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1093 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod ego Conducia dedi Domino Deo et sancto Petro apostolo ad locum Marciniacum cum laude et benevolentia filiorum meorum Petri Odonis Amelii atque Aimonis aliquid de hereditate nostra tres mansos videlicet in loco qui dicitur Turtum et unum mansum juxta Columbrium alterum vero juxta Scuriolas Istos quinque mansos dedi ego et filii mei mecum Deo omnipotenti et Marciniacensi monasterio quando ibi habitum sancte religionis accepi scilicet pro anima mea et pro animabus filiorum meorum et parentum nostrorum Actum anno Dominice Incarnationis MCXCIII Hugone venerabili abbate regimen monachorum moderante Philippo in Francia Heinrico in Alemannia fluctuante Testes sunt Stephanus de Salzei Amblardus de Podio