Charter Document - 06320024
Charter Number: | 06320024 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1070 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sacrosancto cenobio quod est constructum in nomine sancte et individue Trinitatis in loco qui vocatur Marciniacus cui domnus Hugo abbas preest ego in Dei nomine Dalmacius cum consilio et consensu et cum laude filiorum meorum Petri de Paredo et Widonis ministri et Siguini filii Elgodi et aliorum probabilium virorum dono dimidium mansum qui vocatur in Monte et est in villa que vocatur Guiguinum in episcopatu Augustoduni quantum ibi habeo vel que dare possum omnia dono Domino Deo et sancto Petro et loco Marciniaci in campis pratis pascuis sylvis aquis aquarumque decursibus et consuetudinem bosci et omnes consuetudines alias sicut Tetbaldus tenet et laborat et Bernardus filius ejus totum ex integro dono et concedo et inde accipio a priore sex libras monete publice Facio autem hanc donationem tam pro me ipso quam etiam pro matre mea et sorore que in supradicto loco Domino Deo deserviunt Testes sunt Dalmacius qui donum dedit Petrus de Paredo Wido Siguinus Bernardus Lambertus Morinus Stephanus [Actum] ab Incarnatione Domini anno millesimo septuagesimo