Charter Document - 06320015

Charter Document - 06320015


Charter Number: 06320015
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1088
Date type: Internal, A.D., Papal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte Trinitatis notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Gaufredus de Sinemuro audiens in Evangelio Dominum dicentem nisi quis renunciaverit omnibus que possidet non potest meus esse discipulus recognoscens quoque enormitatem et profundam voraginem peccatorum meorum elegi in domo Dei abjectus esse magis quam habitare in tabernaculis peccatorum et abjecto cingulo militie secularis in quo Dominum graviter offenderam militie Dei cui servire regnare est me ipsum cum uxore mea nomine Ermengarde et uno filio ac duabus filiabus submittere et ut hoc Deo sacrificium acceptabilius fieret aliquid de hereditate mea in loco quem ad hoc opus elegerem conferre Veniens ergo ab locum Cluniacum cui domnus Hugo abbas potius videtur prodesse quam preesse dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ipsi loco Cluniaco villam unam integram Balgiacum nomine sitam in territorio Augustodunensi et quidquid ibi habebam tam in hominibus quam in pratis et sylvis seu aquis et terra culta sive inculta Dono etiam apud castrum Sinemuro quartam partem de omnibus plantis meis unde prius ipsam decimam dederam Item dono omnem terram quam apud Carenchum villam habebam cum omnibus appendiciis suis Item molendinum unum in stagno Luzensis castri et piscaturam in ipso stagno quantum seniores Cluniacenses qui ibi habitant ad suum opus piscare voluerint Item terram omnem et vineam quam habebam in villa sancti Joannis sita in pago Cabilonensi et mansum unum quem uxor mea habebat apud Oiediam Hec inquam omnia in diversis locis consistentia dono ego ipse Gaufredus concedo et transcribo per manum domni Hugonis abbatis predicto loco Cluniacensi et per eum loco Marciniacensi qui ei subjacet cum consensu prefate conjugis mee et filiorum ac filiarum mearum laudante quoque et annuente fratre meo Hugone Dalmacii tam pro salute animarum nostrarum quam parentum nostrorum Et ut hoc donum inconcussum et stabile permaneat cartam istam in qua me precipiente hec omnia scripta sunt ego Gaufredus et frater meus Hugo Dalmacii cum aliis autenticis personis signis et nominibus nostris subterfirmavimus Quod si quis hec calumniari et infringere quod absit et quod minime credimus presumpserit sciat se cum Juda proditore in gehenne ignibus sine fine torquendum qui ea que egenis mittebantur legitur subripuisse Laudatores vero et servatores omni benedictione veteris et novi Testamenti multiplicentur Actum apud Maziliam publice in manu domni Hugonis abbatis anno ab Incarnacione Domini millesimo octuagesimo octavo indictione undecima presidente sancte et apostolice sedis Romane ecclesie beato papa domno Urbano secundo regnante Philippo Francorum rege anno vigesimo octavo Hujus traditionis testes sunt hi S Gaufredi qui hoc donum fecit S Hugonis Dalmacii fratris sui S Lamberti Discalciati S Arnulphi Rabiei S Hugonis de Saloniaco S Pontii Rufi