Charter Document - 06320012

Charter Document - 06320012


Charter Number: 06320012
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1078 - 1093
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Oportet ea que fiunt a patribus intuitu Superni timoris et amoris et proprie salutis mandari memorie ob recordacionem sue future successionis ut si sincere que de suis ordinaverunt annuerint ipsi quoque boni eorum operis participes existant sin autem peccare se in Dominum et in animas suas sciant Unde notum sit omnibus quod ego Gaufredus dominus castri quod dicitur Sinemurum et ego Hugo de Berzy mansum quem habemus communem in Rinchehun et quidquid ad mansum pertinet damus Domino Deo et sancto Petro et in Marciniacensi monasterio pro animarum nostrorum remedio possidendum quieto jure in perpetuum Et dedit nobis domnus Wido prefati monasterii prior nongintos triginta solidos et mulum unum atque mulam Acta sunt hec secus ecclesiam sancti Odilonis Cluniaci Philippo rege regnante domno Hugone venerabili abbate Cluniacense cenobium regente S Gaufredi S Hugonis de Berzy S Tetbaldi Gaba S Witberti de Savinga