Charter Document - 06320007

Charter Document - 06320007


Charter Number: 06320007
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1060
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sacrosancte Ecclesie Dei que est constructa in nomine summe et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti liberantis salvantis ac vivificantis nos et specialissime domine Marie Dei genitricis semper Virginis Marie sanctisque virginis Joannis Evangeliste et in honore omnium sanctorum in loco qui dicitur Marciniacus in episcopatu Augustodunensi super fluvium Legerim ubi dominus Hugo Cluniacensis abbas frater meus preest constructor et fundator ego Gofredus ex his que videntur esse et non sunt dignum ducens commemutare pro his que non videntur esse et simper sunt donno quedam de rebus quas de posteritate parentum meorum possideo Deo et sanctis prescriptis ac inibi servientibus pro salute anime mee et genitoris mei Dalmacii ac genitricis mee Aremburgis et omnium fidelium qui de eorum stirpe sunt et de quorum jure aliquanto fuerunt Hoc est piscarium sive vivarium unum quod dicitur Campus novus vel Camnotum quod est in ripa Ligeris in mandamento castri quod dicitur Sinemurum non longe ab ipsa Dei ecclesia cui offero Marciniaco scilicet Ex integro dono cum beneficiis piscatorum et ipsis piscatoribus cum consuetudinibus quascumque habet ipse lacus inferius et exterius et in silvis et salices qui in eo aut circum ipsum sunt Dono etiam eidem ecclesie medietatem illius silve que vocatur Craia quam tunc retinui quando aliam medietatem dedi ut nunc et deinceps totam et integram locus Marciniacus habeat et possideat in perpetuum cum vicarie que ad ipsam pertinet et cum consuetudinibus ipsius vicarie et silve et cum ipso vicario Quod si suadente Diabolo sive aliquis nostrum qui nunc sumus sive successorum nostrorum qui post nos futuri sunt hujus salluberrime donationis violator extiterit aut auferre Deo et sanctis ejus seu famulis et famulabus illius temptaverit a Dei omnipotentis omniumque sanctorum consortio separatus cum Juda et Calsifa cum Datan et Abiron sub eterne mortis atrocitate damnabitur nisi satisfaciendo se emendaverit Laudatores hujus doni et confirmatores sunt hi domnus Gaufredus princeps hujus doni et eleemosyne auctor cum uxore sua Adeleida Dalmatius frater ejus Girardus Bernardus frater ejus Artaldus de Barga Guillelmus Bernardus presbiter