Charter Document - 06320002
Charter Number: | 06320002 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | History |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document Embedded Document |
Charter:
Dalmatius pater sancti Hugonis abbatis Cluniacensis et Gaufredi Sinemurensi[s] Andre levite Joceranni et Dalmatii et sororum eorumdem scilicet Materdis Adalaide et Cecilie atque Evelle Veniens igitur Hugo Cluniacum venerando patri sancto Odiloni se obtulit atque ut agnus agnis cum tonsura et veste monastica jungeretur obtinuit Anno millesimo quadragesimo octavo ab incarnatione Domini dominus Odilo Silviniaco degens vigilia circoncisionis de vita mortali adeptus ejus finem Subsequente vero ipso eodemque anno millesimo quadragesimo nono pater Hugo electus est in ipsa solemnitate catedre santi Petri cum sceptro suscepit Cluniacensis ovilis regimen habens annos viginti quinque Hic permittente ac cooperante divino auxilio conciliante ac juvante fratre suo domino Gaufredo Sinemurensi in patrimonio suo locum istum Marciniacum parvum satis primo fundavit et construxit Anno ab incarnatione Domini millesimo quinquagesimo quinto decimo nono calendas februarii dedicata est basilica cum suo altari apud Marciniacum in honore sancte Trinitatis et sancte Dei genitricis semper virginis Marie et sancti Joannis Baptiste die sabbati luna decima tertia Altare ad dextrum in honore apostolorum Petri Pauli et omnium apostolorum Stephani Laurentii Vicentii altare vero ad levam in honore sancti Joannis Baptiste Silvestri Hilarii Martini Nicolai et omnium confessorum Cristi et sancte Marie Magdalene omniumque sanctarum virginum altare marmoreum majus dedicatum est in honore Patris et Filii et Spiritus sancti beate Marie semper virginis Joannis Evangeliste Memorandus pater Hugo monasterium hoc condidit et edificavit in sinu patrimonii sui et fratris Gaufredi posuit rebus ditavit libris ornavit regula illustravit reliquiis dotavit Gaufredus vero amplificavit ecclesiis terris mansis villis sicut hic continetur []
Markups
Names Markup:
Dalmatius pater sancti Hugonis abbatis Cluniacensis et Gaufredi Sinemurensi[s] Andre levite Joceranni et Dalmatii et sororum eorumdem scilicet Materdis Adalaide et Cecilie atque Evelle Veniens igitur Hugo Cluniacum venerando patri sancto Odiloni se obtulit atque ut agnus agnis cum tonsura et veste monastica jungeretur obtinuit Anno millesimo quadragesimo octavo ab incarnatione Domini dominus Odilo Silviniaco degens vigilia circoncisionis de vita mortali adeptus ejus finem Subsequente vero ipso eodemque anno millesimo quadragesimo nono pater Hugo electus est in ipsa solemnitate catedre santi Petri cum sceptro suscepit Cluniacensis ovilis regimen habens annos viginti quinque Hic permittente ac cooperante divino auxilio conciliante ac juvante fratre suo domino Gaufredo Sinemurensi in patrimonio suo locum istum Marciniacum parvum satis primo fundavit et construxit Anno ab incarnatione Domini millesimo quinquagesimo quinto decimo nono calendas februarii dedicata est basilica cum suo altari apud Marciniacum in honore sancte Trinitatis et sancte Dei genitricis semper virginis Marie et sancti Joannis Baptiste die sabbati luna decima tertia Altare ad dextrum in honore apostolorum Petri Pauli et omnium apostolorum Stephani Laurentii Vicentii altare vero ad levam in honore sancti Joannis Baptiste Silvestri Hilarii Martini Nicolai et omnium confessorum Cristi et sancte Marie Magdalene omniumque sanctarum virginum altare marmoreum majus dedicatum est in honore Patris et Filii et Spiritus sancti beate Marie semper virginis Joannis Evangeliste Memorandus pater Hugo monasterium hoc condidit et edificavit in sinu patrimonii sui et fratris Gaufredi posuit rebus ditavit libris ornavit regula illustravit reliquiis dotavit Gaufredus vero amplificavit ecclesiis terris mansis villis sicut hic continetur []embed