Charter Document - 06315057

Charter Document - 06315057


Charter Number: 06315057
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1116 - 1119
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Post hec domnus Rainaldus de villa que Corblanchiaca dicitur et mulier ejus Regina nomine ac filius ejusdem mulieris Teobaldus dederunt monachis cisterciensibus omne quod apud Musiacum possidebant Pro qua re domnus Hugo dux Burgundie rogatu monachorum indulsit illis et heredibus eorum perpetuo redditus quos mansus ille in quo degebant singulis annis ei debebat minam scilicet et dimidiam avene et quinque denarios ac duos panes Domnus vero Pontius Senscaldus et Rainaldus Manigaldus qui hos redditus eo tempore recipiebant hoc laudaverunt