Charter Document - 06314057
Charter Number: | 06314057 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1116 - 1119 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Monachi etiam divionenses in eadem possessione terras habebant que ad cellam illam pertinebant quam apud Paluele castrum possidebant Quas terras seu quicquid aliud in illo loco habebant consensu ac voluntate totius capituli sui monachorumque in predicta cella degentium domnus Henricus divionensis abbas monachis cisterciensibus concessit pro terris que erant domni Pontii Butelerii et Aaletis uxoris ejus Nam has terras monachi sancte Marie ab illo Pontio et uxore ejus emerunt ac divionensibus sicut dictum est fratribus dederunt pro omnibus que apud Musiacum habebant pro illis scilicet omnibus que ad cellam paluensem pertinebant Filius vero antedicti Pontii Walterius nomine hoc laudavit sed fratres ejus infantes Philippus et Hugo necdum loqui sciebant Terre iste monachis sancti Benigni date prope castrum Paluele sunt