Charter Document - 06313240

Charter Document - 06313240


Charter Number: 06313240
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1179 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Similiter questio de usuario nemoris de Chanbala necdum potuit terminari sed provisum est ut quotiens cistercienses causa usuarii in nemore illo aliquid acceperint si monachi vel servientes sancti Germani supervenerint violentiam nullam vel dampnum inferant sed sub plegiis qui dati sunt re credant ita ut propter hoc neutra partium aliquid sui juris amittat et sic permaneat donec querela ista compositione vel judicio terminetur Quod autem fuerit judicatum sive de emendationibus forisfactorum sive de usuario utraque pars firmiter observabit Plegii sunt per manum nostram dati abbates Virzilliacensis et sancte Genovephe