Charter Document - 06313217
| Charter Number: | 06313217 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1172 - 1179 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Item alia vice apud castrum de Blaiseio Werricus et Haimo filii Werrici de Vergiaco sororesque eorum Amelina et Flora laudaverunt quicquid mater eorum Margareta et predicti fratres Wido et Willermus ante laudaverant ecclesie Cistercii que vel pater eorum Werricus prefate ecclesie quoquomodo contulerat aut etiam avus eorum Warnerius dedisse simili modo dinoscitur Hujus rei testes sunt Engenulfus Wido monachi Cistercii Nicholaus magister de Roseriis Warnerius magister de Gergulio conversi Rainaldus de Urci Petrus Beri Johannes de Turci Hugo filius majoris Wido dispensator Petrus de Ursuns Josbertus de Pasches Hec omnia suprascripta ego Galterius Dei gratia lingonensis episcopus attestationis mee auctoritate corroboravi et ut in perpetuum rata permaneant sigilli mei impressione confirmavi
