Charter Document - 06313195
Charter Number: | 06313195 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1170 - 1173 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quicquid etiam pater noster Fulco et alii domini de Mallei predicte ecclesie donaverant in passagiis et naulis et in piscatura quam fratres Cistercii ante generale capitulum in aqua nostra ab Aussona in jusum singulis annis per octo dies faciunt laudavimus et concessimus et hec omnia in pace conservare ecclesie omnique tempore vite nostre garantire promisimus in presentia Alexandri abbatis Cistercii Henrici abbatis Morimundi Johannis prioris Cistercii Gaufredi cantoris Arnaldi cellerarii Johannis de Ladona totiusque conventus et eorum qui nobiscum ierant Petri scilicet decani capellani de Mallei Guidonis Trossal Humberti de Laiei Petri Ravinel Guirrici villici de Perreria Hoc autem laudavit mater nostra Ermengardis et maritus ejus Symon apud Tren in manu Johannis de Ladona monachi Cistercii coram Petro decano Guillermo milite de Romen Dijun et Guirrico villicis de Perreria et filiis eorum Sarraceno Parisio et Guionet Humbelino et Columbet Petro Ravinel Girardo Gergona Et ut hec in perpetuum rata manerent sigillo Petri cabilonensis episcopi hoc confirmare fecimus Ego Petrus cabilonensis episcopus utriusque partis precibus cartam hec continentem impressione sigilli mei confirmo et manutenendum accipio Datori sit gratia fraudatori anthema