Charter Document - 06312217
Charter Number: | 06312217 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1172 - 1179 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Item alia vice supradictus Warnerius de Blaiseio et Margareta filia ejus et duo filii prenominati ejusdem Margarete Wido et Willermus laudaverunt in manu domni Alexandri abbatis Cistercii hec omnia supradicta et insuper omnia quibus vestiti eramus vel per emptionem vel per donationem vel per elemosinam sive apud Destagnum sive apud Roserias sive apud Tarsullam sive in aliis quibuscumque locis in terris scilicet cultis et incultis in pasturis in silvis et in omnibus aliis aisantiis Hujus rei testes sunt Ado cellararius Wido de Fangi Audoenus Willermus subcellararius monachi Cistercii Walterus de Destagno Stephanus de coquina conversi Hugo presbiter de Bresco et Herveius Leobaldus Rebustel Girardus Cornerius Johannes frater Martini conversi et Robertus de Curcellis