Charter Document - 06312122

Charter Document - 06312122


Charter Number: 06312122
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Albericus de Bisontio laudante uxore sua [Cecilia] et filiis Constantino et Stephano dedit Deo et sancte Marie Cistercii jure perpetuo possidendum per manum Humberti abbatis de Roseriis XX solidos quos singulis annis accipere solebat de caldaria salinaria apud Salins Hujus doni testes sunt Haimo et Audo monachi cistercienses et Lambertus monachus de Roseriis Quando donum hoc factum est apud Salins fuerunt hi testes Landricus miles et soror ejus Hodierna Stephanus clericus et frater ejus Willermus Ainardus et Martinus Cum vero apud Bisontinum testes sunt hi Hugo Dominicus Bisontius Stephanus Wido et Arbertus filius ejus