Charter Document - 06312091
Charter Number: | 06312091 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1132 - 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Postmodum vero Joscelmus filius ejus auctore patre suo dedit nobis II solidos et III denarios tam ab ipso quam ab illius posteris qui domum paternam que in vico sancti Johannis sita est possessuri sunt in festivitate beati Johannis nobis perpetuo reddendos de censu scilicet tabernaculorum que circa domum eandem in nundinis fieri solet Quod siquando inibi fieri cessaverint nichilominus possessor domus eandem summam termino prestituto reddere non cessabit Sin autem quispiam posterorum aut fraudare de precio aut pactum mutare forte temptaverit precepit idem Joscelmus ut tamdiu per cistercienses fratres excommunicationi subdatur quousque per dampni redintegrationem et de cetero emendationem a presumpta temeritate resipiscat Hujus rei testes sunt Robertus presbiter Bunsvaslez Hugo faber Petrus tornator