Charter Document - 06312062
Charter Number: | 06312062 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1117 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
De exordio Bone Vallis Anno ab incarnatione Domini MCXVII cum domnus Wido sancte romane Ecclesie legatus viennensis vero archiepiscopus nunc autem papa catholicus redisset a concilio quod apud divionense castrum cum multorum episcoporum et abbatum aliarumque religiosarum personarum conventu celebrarat venit ad Novum Monasterium quod usitato vocabulo Cistercium nuncupatur rogavitque domnum Stephanum abbatem illius loci ut in viennensi suo archiepiscopatu monasterium construeret ubi monachi sub regula et abbate viventes pro se et omni clero et populo sibi commisso misericordiam devote exorarent Cujus petitioni idem abbas communicato monachorum sibi commissorum consilio annuens venit Viennam et consilio et adjutorio prescripti domni pape Calixti in valle quadam cepit cenobium edificare quod Bonam Vallem idem papa dictavit vocari et sciendum quod omnes sumptus ad hoc opus necessarii ejusdem pape providentia seu administratione provenerint