Charter Document - 06312039
Charter Number: | 06312039 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1098 - 1120 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Domnus vero Haimo de Marriniaco castro et uxor ejus Agnes et filii eorum Willelmus et Walo et predicte mulieris de alio viro filii Doo et Warus ac domnus Doo et uxor ejus Ricantia et filii eorum Hugo et Haimo domnus quoque Herbertus et mulier ejus Teoscelina laudaverunt ac dederunt predictis monachis quod in prescriptis duobus locis tenuerant nichil sibi inde retinentes et in omnibus silvis suis circumstantibus usuariam ad omnem necessitatem illorum et pastum porcorum et aliorum peccorum omni tempore Hoc donum super sanctum altare beate Marie Novi Monasterii pro redemptione animarum suarum omnes propriis manibus posuerunt