Charter Document - 06311177

Charter Document - 06311177


Charter Number: 06311177
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1167
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

De omnibus pascuis potestatis Biliniaci statutum est ut mutuis recursibus utantur tam cistercienses quam biliniacenses usque ad Vort A festo tamen beati Remigii usque ad festum sancti Andree a forestibus cistercienses abstinebunt si glandes fuerint Abstinebunt etiam a dampno satorum atque pratorum que secari solent a pratis vero abstinebunt a medio aprilis usque ad Assumptionem beate Marie Si autem dampnum contigerit emendabitur secundum consuetudinem potestatis biliniacensis sine lege Acta sunt hec in vigilia Ascensionis Edue in claustro sancti Nazarii anno ab incarnatione Domini MCLXVII Testes Guichardus lugdunensis archiepiscopus et apostolice Sedis legatus Henricus eduensis episcopus Gislebertus abbas cisterciensis Galo abbas de Buxeria Seguinus eduensis ecclesie decanus Bertrannus cantor Hugo abbas sancti Stephani Hugo sancti Andochii succentor Gauterius archipresbiter eduensis Hugo senescaldus Galo tortus et Ilerannus frater ejus Humbertus de Buxol magister Obertus Robertus [Montis] sancti Johannis Ansericus Garinus de Colchis Guido de Perrol Ascherius Antelmus omnes canonici eduenses Bernardus capellanus sancte Marie Guido Maset Gaufridus cantor et Arnaldus monachi cistercienses Johannes de Pune et Isaardus monachi archiepiscopi Ut autem hec imperpetuum rata permaneant et fidem possint prebere legentibus sigillorum nostrorum et sigillorum abbatis cisterciensis et eduensis capituli impressione munimus S Seguini eduensis decani S Bertranni cantoris S Stephani prepositi S Hugonis abbatis sancti Stephani S Hugonis archidiaconi S Hugonis abbatis sancti Petri S Rodulfi archidiaconi belnensis S Girardi de Scutiniaco prepositi Biliniaci