Charter Document - 06311061
| Charter Number: | 06311061 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1116 - 1119 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Domnus vero Leobaldus de sancto Gervasio et Johannes ac Henricus nepotes ejusdem Leobaldi Gozerannus quoque de Corbertaldo uxorque ejus Musca necnon Teodericus de castello crinciaco et mulier ejus pro remedio animarum suarum dimiserunt reliquam partem decime liberam ad opus monachorum Et sciendum quod predicte decime partem domnus Teodoricus et conjux ejus de castro curentiaco de domno Gozeranno rufo qui habitabat apud Corbertaldum tenuerunt ipseque eam de domno Bernardo de Ruili et filiis ejus Seguino et Brutino habebat qui hanc decimam ut dictum est monachis dimiserunt hoc laudantibus et confirmantibus prescripto Bernardo de Ruili ac liberis ejus et uxore antedicti Seguini filii Bernardi
