Charter Document - 06311003
| Charter Number: | 06311003 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Reply |
| Date: | 1075 - 1098 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Odo Burgundie Dux [] Venerabili Patri Roberto Abbati Molismensi et reliquis qui cum eo unum sunt in Domino Pax eterna in eterno Deo Allate sunt nobis litere sinceritatis vestre per manus modestissimi viri Stephani socii vestri quibus visis et intentionem probamus et opus Facite quod spiritus jubet ego non deero vobis sed ab Episcopis Provincialibus etsi oportuerit a Romana Sede quidquid volueritis impetrabo Locum solitudinis eligite et pro me assidue ad Dominum orate Vestram sinceritatem Dominus conservet et puram intentionem augeat
