Charter Document - 06310249
Charter Number: | 06310249 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1182 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego T[heodericus] Dei gratia bisuntinensis sedis archiepiscopus universitati tam horum qui sunt quam qui erunt pacis observanciam in perpetuum Sciant quibus scire convenit et qui veritatem attestari voluerint quod Hugo de Belmont et Humbertus frater ejus defuncto eorum patre necnon et mater eorum transitum per Belmont ab omni exactione et pedagio liberum quantum ad eos pertinere videbatur vel in futurum adquirere potuerint fratribus cisterciensibus concesserunt Innititur hoc tot et tantis testibus Symon abbas de Paris Morellus de Chamvenz decanus de Dola Narduinus capellanus de Templo Richardus prior de Joa Willelmus de Turre monachus Stephanus miles de Chose Robertus de Joa et Humbertus major Petrus prepositus de Belmont et frater ejus presbiter et Johannes Hoc totum taliter factum relatum fuit ad presentiam nostram per manum jam dicti Hugonis in castro quod dicitur Dola anno ab incarnatione Domini MCLXXXII ubi testes fuerunt Bernardus Belle Vallis Wido Cari Loci Theobaldus de Caritate Narduinus de Loco crescente abbates Jeremias prior sancti Pauli Willermus de sancto Ypolito decanus et sancti Johannis bisuntini canonicus Et ut ratum et inconvulsum permaneat in perpetuum sigilli nostri impressione signamus et confirmamus