Charter Document - 06310245

Charter Document - 06310245


Charter Number: 06310245
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1181
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam elemosina a morte liberat et non sinit hominem ire in tenebras idcirco ego Ildefonsus Dei gratia rex aragonensis comes barchinonensis et marchio Provintie de misericordia Dei omnipotentis confidens dono offero atque in perpetuum concedo Deo et beate Marie cisterciensi et dompno Petro ejusdem loci abbati et sancto ac venerabili abbatum conventui qui ibidem ad honorem Dei congregatur CXL morabatinos bonos ajados et lupinos recti et grossi ponderis de quibus CXL morabatinos procuretur singulis annis totus abbatum conventus qui ibi congregati fuerint secunda scilicet die Quos CXL morabatinos dono et in perpetuum assigno jam dicto conventui in omnibus eximentis qui mihi exeunt vel de cetero exibunt in castro et villa de Seros et in terminis suis tali scilicet modo quod de primis eximentis quod inde mihi exibunt persolvantur singulis annis jam dicti CXL morabatinos in festo scilicet sancti Johannis Baptiste et tradantur abbati de Sanctis Crucibus qui eos deferat vel mittat ad jam dictum capitulum Si vero contingeret aliquo casu jam dicti castri fructus ita annichilari vel perire quod nichil plus inde exeat volo et in perpetuum mando quod nichil alicui homini alio persolvatur donec jam dicti CXL morabatinos jam dicto capitulo sint persoluti Preterea hac presenti carta dono laudo et per me et per meos in perpetuum concedo jam dicto abbati et capitulo cisterciensi ut si aliquando illi placuerit possint vendere jam dictos CXL morabatinos quos in eximentis meis de Seros illis assigno cuicumque persone vel loco religioso vendere voluerint ita tamen ut de pecunia quam inde acceperint ematur talis honor de cujus eximentis predicta capituli procuratio honorifice fiat per unumquemque annum et hoc fiat consilio capituli et abbatis Petri de Sanctis Crucibus cujus consilio hoc disposui in animo meo Si vero interim contigerit vel licuerit mihi vel meis predicto capitulo mille morabatinos offerre vel mittere de ipsis similiter ematur honor consilio capituli et abbatis de Sanctis Crucibus de cujus eximentis fiat singulis annis honorifice predicta capituli procuratio et ex inde revertatur honor de Seros libere et absolute mihi et meis Actum est hoc apud Ilerdam III kalendas novembris anno Domini millesimo CLXXXI Signum + Ildefonsis regis aragonensis comitis barchinonensis et marchionis Provintie Berengarius terrachonensis archiepiscopus Petrus cesaraugustanus episcopus SS Petrus ausonensis episcopus SS Signum Stephani oscensis episcopus Signum Pontii de Guardia Signum Geraldi de Iorba Signum Arnaldi de Herill Signum Pontii de Cervaria Ego Bernardus de Calidis scriba domini regis scripsi hanc cartam mandato ipsius et feci hoc signum