Charter Document - 06310243

Charter Document - 06310243


Charter Number: 06310243
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus lugdunensi apostolice sedis legato et bisuntino archiepiscopis et eorum suffraganeis salutem et apostolicam benedictionem Audivimus et Audientes vehementi sumus ammiratione commoti quod cum fratres cistercienses sicut alii fratres eorum ordinis a solutione decimarum de laboribus suis quos propriis manibus vel sumptibus excolunt de benignitate Sedis apostolice liberi sint penitus et immunes quidam clerici et laici vestre juridictionis ab eis nichilominus contra indulgenciam Sedis apostolice decimas exigere vel extorquere non verentur interpretatione prava et sinistra apostolici privilegii capitulum pervertentes asserendo de novalibus debere intelligi ubi noscitur de laboribus esse inscriptum Quoniam igitur manifestum est omnibus qui recte sapiunt interpretationem hujusmodi esse perversam et intellectui sano contrariam cum secundum capitulum illud a solutione decimarum tam de terris illis vel vineis quas deduxerunt vel deductas ad cultum quam de terris cultis vel vineis quas ipsi propriis manibus vel sumptibus excolunt penitus sint immunes Ne ullus de cetero habeat contra eos materiam malignandi vel ipsos quomodo libet contra justiciam molestandi fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus quatinus universis ecclesiasticis viris vestre juridictionis auctoritate apostolica districtius prohibere curetis ne a memorato abbate et fratribus de Cistercio vel a fratribus aliorum monasteriorum cisterciensis ordinis qui per vestras dioceses commorantur de novalibus vel etiam de aliis terris vel vineis quas propriis manibus vel sumptibus excolunt decimas exigere vel quomodolibet extorquere presumant Nam si de novalibus voluissemus intelligi ubi posuimus de laboribus de novalibus poneremus sicut in privilegiis quorumdam aliorum apponimus Quia vero non est conveniens vel honestum ut contra privilegia Sedis apostolice quoquomodo veniatur que obtinere debent inviolabilem firmitatem mandamus atque precepimus ut si qui clerici vel laici contra privilegia Sedis apostolice predictos fratres decimarum exactione gravaverint laicos excommunicationis sententia percellatis clericos autem contradictione et appellatione cessante ab officio suspendatis et tam excommunicationis quam suspensionis sententiam faciatis usque ad dignam satisfactionem inviolabiliter observari Ad hoc presentium auctoritate precipiendo mandamus quatinus si quis in fratres prescripti monasterii violentas manus injecerit eum accensis candelis publice excommunicatum denuncietis et faciatis ab omnibus sicut excommunicatum caucius evitari donec abbati et fratribus congrue satisfaciat et cum litteris diocesani episcopi rei veritatem continentibus apostolico se conspectui representet Datum Velletri V kal aprilis