Charter Document - 06310242
Charter Number: | 06310242 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander servus servorum Dei dilectis filiis cisterciensi abbati et universo capitulo ejusdem monasterii salutem et apostolicam benedictionem Quociens a Nobis petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur animo nos decus libenti concedere et petentium desideriis suffragium apostolicum impertiri Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus inclinati auctoritate presencium inhibemus ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem aliqua lenitate sine vestra licentia fas sit de claustro discedere discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemtare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Velletri XVIII kal aprilis