Charter Document - 06310239
Charter Number: | 06310239 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inquest |
Date: | 1179 - 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Petrus Dei gratia tusculanus episcopus apostolice Sedis legatus omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem in Domino Cum essemus apud Cistercium presentati sunt nobis quinque homines veritatem negocii quod inter abbatem cisterciensem et abbatem sancti Germani parisiensis vertitur plene sicut asserebant scientes Nos vero quibusdam negociis impediti eos magistro Petro remensi audiendos commisimus Non autem fecimus hoc ut in aliquo propter dicta eorum ordini judiciario derogetur sed ut salvo jure utriusque partis inter viros religiosos facilius componatur Maxime cum ab ipso abbate cisterciensi acceperimus ut ipse quibuscumque modis posset ex consensu abbatis sancti Germani veritatem inquireret ut ita sive prejudicio utriusque partis ad compositionem utraque pars facilius se inclinaret Dicta autem illorum sunt hec prius tamen juratorum Fortunatus juratus dixit se vidisse a XL et uno annis transactis quod monachi cistercienses habuerunt usuarium in nemore de Gilliaco et de Chanbole quod dicitur Bateiz Dicit etiam se vidisse a XL annis et eo amplius quod predicti monachi vineam de Musini habuerunt et ut suam excoluerunt Adjecit etiam quod terram in qua fuerat predicta vinea et ubi modo replantata est ab ipsis vidit desertam aliquando et ab eis excultam et iterum seminatam Natalis juratus idem quod prior Waldricus juratus idem quod priores Petrus Panellus juratus idem quod priores Wido carpentarius juratus dixit se vidisse predictos monachos a XL annis et eo amplius habuisse usuarium in nemore de Gilli et de Chanbole quod dicitur Bateiz Requisitus quomodo hoc sciret et utrum aliquando cesioni lignorum interfuisset vel eam fieri vidisset respondit hoc se vidisse et etiam presentem fuisse et manibus propriis operatum esse in nemore de Gilliaco ad opus predictorum fratrum Quatuor etiam conversi bone opinionis in verbo veritatis et sub periculo animarum suarum adjurati parati etiam jurare si opus esset quod viderunt predictos monachos habuisse usuarium in predictis nemoribus duo illorum a XX annis duo illorum a quinque