Charter Document - 06310238

Charter Document - 06310238


Charter Number: 06310238
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1179 - 1182
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Stephanus eduensis episcopus notum fieri volo quod Mattildis nivernensis comitissa michi mandavit per litteras sigillatas elemosinam quam fratribus Cistercii fecerat scilicet C solidos in reditibus Vietelli testificari et sigilli mei impressionem muniri Si quis autem prefatam elemosinam minuere aut adnullare temptaverit ecclesiastice censure se subjacere noverit Non enim volumus nec debemus jam dictis fratribus in justicia deesse