Charter Document - 06310235

Charter Document - 06310235


Charter Number: 06310235
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1179
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Maria trecensium comitissa notum facio tam presentibus quam futuris quod dominus meus comes Henricus pro remedio anime sue ecclesie cisterciensi XX libras annui redditus in pedagio pontium ad procurandos abbates qui generali capitulo cisterciensi interfuerint dedit et assignavit ita quod quicumque pedagium illud tenuerit X libras in festo sancti Petri intrante augusto et X libras XV die post Pentecostem nuncio predicte ecclesie persolvet Et ut hoc firmum teneatur sigilli sui inpressione firmavit Ego etiam et Henricus filius meus hoc laudavimus et concessimus Hujus rei testes sunt domnus Nevelo Reinaldus Baeto Leonius de Brecis Herbertus Greslet abbas de Ripatorio frater Climmanus Actum apud Trecas Verbi incarnati MCLXXIX Data per manum magistri Odonis