Charter Document - 06310234
Charter Number: | 06310234 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1179 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Henricus trecensium comes palatinus notum fieri volo tam presentibus quam futuris me dedisse pro remedio anime mee ecclesie cisterciensi XX libras annui redditus in pedagio pontium ad procurandos abbates qui generali capitulo cisterciensi interfuerunt ita quod quicunque pedagium illud tenuerit X libras in festo sancti Petri intrante augusto et X libras XV die post Penthecosten nuntio predicte ecclesie persolvet Quod ut notum permaneat et ratum teneatur sigilli mei impressione firmavi Hujus rei testes sunt Hugo dux Burgundie Henricus comes Grandis Prati Gaufridus frater ejus Emauricus frater comitis de Mollant Robertus de Miliaco Willelmus marescallus Artaudus camerarius Teobaldus de Fimis magister Philippus Petrus lingonensis Actum apud Bernam cum irem Iherosolimam anno incarnati Verbi MCLXXIX Data per manum Stephani cancellarii Nota Alberici