Charter Document - 06310232
Charter Number: | 06310232 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1178 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guido dominus Antiniaci notum esse volo tam presentibus quam futuris dedisse me ecclesie Cistercii ad opus grangie de Crespeio pascua et usuaria per totam terram meam preter pasnagium porcorum Concessi quoque ut ad omnia edificia prefate grangie ligna accipiendi liberam habeant potestatem exceptis haiis Hoc donum feci in manu domni Alexandri abbatis Cistercii presentibus et audientibus Wiviano Engenulfo Hugone crasso monachis Walterio et Haymone conversis cisterciensibus Barnuino milite de Dreis et Bertranno filio Humberti de Chaudenai Laudavit hoc donum Sibilla uxor mea et due filie mee Flora et Acharia coram Hugone monacho et Haymone converso Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo septuagesimo octavo Ego Stephanus eduensis episcopus rogatu predicti Guidonis hanc cartam sigillavi