Charter Document - 06310225

Charter Document - 06310225


Charter Number: 06310225
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1174
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guido dominus Virduni notum esse volo presentibus et futuris quod Jherosolimam profecturus veni Cistercium videre fratres et eorum orationibus iter meum commendare Cum ergo essem in capitulo dedi ecclesie cisterciensi et toti ordini pedagia et ventas et quicquid de jure meo exigi potest tam per terram quam per aquam in omni potestate mea ut videlicet res proprias ferre ac referre et vendere et quod ad usus proprios necessarium fuerit emere libere possint absque omni exactione Hoc idem concessi ecclesie sancti Stephani divionensis et grangiis ejus Huic donationi presentes erant Herveius abbas sancti Stephani divionensis et Garinus canonicus ejus Guido Acherinus et Willermus fratres Ipsum donum postea apud Virdunum laudavit mater mea Acelina et uxor mea Achacia presente avunculo meo Artallo Josberto de Salmatia Nivardo de Paschis et pluribus aliis Actum est hoc anno incarnationis Domini MCLXXIIII per manum domni abbatis cisterciensis Alexandri Laudavit etiam hoc donum filius meus Guido