Charter Document - 06310216
Charter Number: | 06310216 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1172 - 1178 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod Aimo major de Taxoneria dedi Deo et beate Marie et ecclesie cisterciensi omnia pedagia que ad me pertinebant a Campo videlicet Rogerii usque ad Villam Roberti hospicium quoque meum et fenum gratis omni tempore Hoc donum primo factum in manu domni Alexandri abbatis cisterciensis coram abbatibus Logerio de Curia Dei Serlone de Elemosina Ainardo de Persenia presente etiam Hugonis de Ladona filio Hugonis de Amur et Garino de Banious filio Filiberti Deinde in capitulo coram omni conventu Cistercii laudavi et confirmavi