Charter Document - 06310215
Charter Number: | 06310215 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1134 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus futuris et presentibus quod Ewrardus li Mareschad de Divione dedit ecclesie Cistercii ubi humatus requiescit VI modios vini censales statuitque ut filii sui et eorum heredes super his omnibus que possidebant apud Coche fratribus Cistercii illos VI modios vini singulis annis in pace redderent Hoc concesserunt et laudaverunt filii ejus Guido Polmunt et Willermus et Soroez soror eorum in presentia Raynardi abbatis Cistercii Erberti abbatis sancti Stephani divionensis monachorum et canonicorum plurimorum coram Guilenco capellano de Fainai et Dominico divite et aliis multis Et post obitum patris sui reddiderunt pluribus annis fratribus Cistercii Richerio Tecelino Girardo rufo Stephano Pauhet Post multum vero temporis Guido Polmunt timens ne divisio vel partitio successionis eorum patris elemosinam annularet in tempore et presentia Alexandri abbatis Cistercii Johannis prioris Addonis cellerarii constituit ut fratres Cistercii in una vinea quam pro quadam parte suprascripte helemosine ante acceperant duos modios computarent quatuor vero alios in terra quam Martinus Garnerius rufus et Ulricus ab eo et a participibus suis habebant censualiter acciperent ita ut Martinus duos Garnerius unum Ulricus unum redderent et eorum heredes post illos Et ut hoc ita factum pluribus innotesceret paulo post venit Guido Polmunt apud Coche adducens secum Johannem de Ladona monachum Cistercii Johannem decanum divionensem Bonum Amicum capellanum de Marcenna et ante ecclesiam ejusdem ville ubi plurimi convenerant precepit Martino Garnerio et Ulrico ut exinde quatuor modios vini sicut suprascriptum est singulis annis ecclesie Cistercii redderent quod ipsi gratanter susceperunt et explere se leto animo promiserunt coram Henrico villico Pontio et Roberto filiis ejus Petro Jenart Henrico filio ejus Teobaldo Emenso itaque aliquanto tempore venit Ewrardus nepos ipsius Guidonis et super his fratribus Cistercii querimoniam movit et eos in causam traxit in curia Aymonis rufi prefate ville domini et quibuscumque potuit modis per quam plures dies hoc adnichilare attemptavit Ad ultimum autem cum videret fratres Cistercii Johannem de Ladona Stephanum Tybertum et alios multos judiciario juri per omnia paratos obtemperare amicorum suorum Billonis mariti matris sue et Henrici de Castellione consilio fretus calumniam ex toto dimisit et elemosinam prout suprascriptum est et divisum ecclesie Cistercii perpetuo possidendam concessit et laudavit in presentia Ervei abbatis sancti Stephani divionensis cujus et sigillo cartam istam confirmari fecit Affuerunt etiam ibi et audierunt hoc Guido prior sancti Stephani Rodulfus canonicus Johamnes decanus Odo Richix Marchus Thomas et Johannes fabri Fardellus Odo et Tybertus conversi et Hugo magister cellarii