Charter Document - 06310212
Charter Number: | 06310212 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1172 - 1175 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Stephanus dominus de Niblens legentibus et audientibus per hanc scripturam notum facio quosdam fratrum Cistercii Addonem cellerarium Johannem de Ladona Guidonem de Fange monachos Ivardum et Martinum conversos in vigilia Assumptionis beate Marie apud Bocelenges presentiam meam adiisse humiliter postulantes quatinus donum quod ecclesie Cistercii fecerant Humbertus de Longo Campo et Galuens cognatus ejus quod de casamento domini de Niblens erat predicte ecclesie laudarem et concederem Donaverant enim prefati illi duo sub testimonio hominum fidelium ut fratres Cistercii in nemoribus Ladone adjacentibus Espenei videlicet et Beesca que necessaria forent domibus et bennis suis et aliis utensilibus libere acciperent porci eorum fructus nemorum absque pasnagio et omni alia costuma comederent Ego vero pro remedio animarum patris et matris et uxoris mee peticioni eorum gratanter annui insuper contra omnes qui occasione casamenti aliquam calumpniam eis inferrent me meosque fideliter omni tempore garantire promisi coram supradictis monachis et conversis et coram Philippo milite de Vasno Landrico de Pomart Galterio albo de Belna Galterio de Bocelenges et nepote suo Henrico Hugone filio Passavant Hec omnia laudavit filius meus Hugo coram testibus his Philippo fratre meo et Philippo de Vasno Arnulfo de Dola Milone de Annores Pagano converso de Cistercio Postea idem Hugo filius meus iterum omnia hec laudavit in manu Alexandri abbatis cisterciensis apud Cistercium coram abbate de Firmitate et coram Hugone de Paluel et Girardo de Reum