Charter Document - 06310211
| Charter Number: | 06310211 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1172 - 1175 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Ego Gualterius Dei gratia lingonensis episcopus formam compositionis quam inter cisterciensem ecclesiam et domnum Ansericum de Monte regali ego et dux Burgundie Hugo nepos meus cum consilio religiosorum fecimus omnibus per hanc cartam notificare curavi Itaque prefatus Ansericus domum illam extra muros Divionis super ripam Oscare sitam de qua inter eos controversia versabatur injuste se tenere recognovit eamque cum adjacenti vinea et prato atque grangia cunctisque ad ipsam pertinentibus sicut mater mea Mathildis ducissa tenuit ecclesie cisterciensi absque aliqua retentione liberam et quietam in mea et ducis manu gurpivit et quicquid preterea ecclesia predicta in terra de Muressal tenebat et unde investita erat quando ad ipsum terra illa devenit totum preter clausum domini Hugonis eidem ecclesie in pace dimisit Cistercienses vero clausum suum predictum quem eis dominus Hugo frater meus in elemosinam dedit eundem Ansericum in vita uxoris sue Sibille possidere patientur ita quod ipse interim dum eundem clausum tenebit cisterciensi ecclesie pro recognotione et investitura IIII vini sextarios tempore vindemie annuatim exsolvet et post mortem predicte uxoris ejus cistercienses clausum suum sicut in tempore pactionis hujus plantatus erat et muris circumdatus ex integro recuperabunt Quod si forte contigerit terram de Muressal quam modo domnus Ansericus tenet ad alterius dominium devenire cisterciensis ecclesia clausum suum statim recuperabit nec prius de ipsa terra dux aliquem investiet quam cisterciensibus clausum suum in pace restituat Ipse quoque Ansericus promisit quod neque ei qui predictam terram tenuerit si forte de ipso clauso predictis fratribus injuriam facere voluerit neque ulli omnino homini guarentiam portabit Hoc ipsum ego quoque et dux promisimus et adversus omnes qui contra hec venire temptaverint fidelem eis guarentiam portabimus et auxilium impendemus Acta sunt hec apud Castellionem in mea et ducis presentia Teste domno Antelmo abbate Castellionis Rainaldo cellerario et Gisleberto monachis clarevallensibus Hunaldo capellano meo et canonico lingonensi Boino preposito et Petro majore Castellionis Nerjoldo de Telece et Ochadetio militibus
