Charter Document - 06310207
Charter Number: | 06310207 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1172 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Per hanc scripturam sigillo domini nostri comitis Stephani munitam futuris et presentibus notificamus quod ego Johannes Barons et uxor mea Sicilia cum filio meo Baronet et filia Maientia et genere meo Duranno dedimus sancte Marie Cistercii et fratribus ibi degentibus apud Ledonium mansum unum prope puteum fundum videlicet baerne nichil alicui ecclesie vel homini debentem preter quod ecclesie de Balmis singulis annis IIII salignuns censuales debet quibus solutis omni tempore vite nostre ab omni alia costuma et exactione liberum eum esse prout juris ratio dictaverit nos monstrare promisimus Obtulimus autem hoc donum ecclesie cisterciensi super altare Dei Genitricis Marie et hoc Johannes de Laudona monachus Cistercii de manu nostra suscepit apud Ledonium in ecclesia sancti Desiderati Juravimus etiam propriis manibus extensis ad sacra nos hoc donum fratribus cisterciensibus inconcussum tenere et conservare et contra omnes hujus rei adversarios fideliter garantire Hoc viderunt et audiverunt Guido prior sancti Desiderati magister Rodulphus et frater ejus Leo Humbertus de sancto Desiderato Petrus Larret prepositus comitis Stephani Girez prepositus comitis Girardi Johannes Morez Albericus Limarescaz Aymonet filius Desiderati Adalanus Girinus et Filibertus frater ejus Aimo albus Constantinus Preveranges Giroldus pellifex Addo cellerarius Cistercii Leodegarius conversus Johannes Pertica et Morellus Laurentia vero et filie ejus Clementia et Bonarda et mariti filiarum Filibertus balbus et Filibertus Girinus laudaverunt hoc et concesserunt in presentia comitis Stephani Johannis monachi Cistercii Leodegarii conversi Guidonis de Arlai Humberti de sancto Desiderato Humberti de Paerna Petri Larre et Johannis More Giroldi Et quoniam qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metit post susceptam societatem orationum cistercienses dederunt nobis de beneficiis temporalibus XXX libras ledoniensis monete cujus tunc temporis XXXVII solidi valebant marcham unam argenti puri Filiberto quoque balbo et Filiberto Girino dederunt XL et V solidos divionensium Hujus ergo rei seriem ad fugandas oblivionis tenebras scripture mandavimus et auctoritate domini nostri comitis Stephani confirmari fecimus Ego Stephanus comes hoc approbavi et concessi et manutenendum accepi et in signum cui non liceat contradici sigilli mei formam imposui