Charter Document - 06310205

Charter Document - 06310205


Charter Number: 06310205
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1171
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam ea que fide bona fiunt stabili debent commendari memorie ego Galterus Dei gratia lingonensis episcopus presentibus et futuris conventionem quandam notam facio quam fratres Cistercii Deo et hominibus dilecti et Renerus dominus Calvimontis inter se contraxerunt Querelabat dictus Renerus cisterciensibus terram cujusdam grangie que Saules dicitur qui ex utraque parte ad querelam illam diffiniendam in presentia mea convenerunt Cistercienses vero habito consilio super illam querelam trecentos solidos divionensium eidem Renero commodaverunt non quia cognoscerent eum aliquid juris habere in terra illa set ut ita reprimerent illius instantiam et pacem cum eo haberent fuit autem inter eos sub hoc tenore firmata conventio quod dum debito nominate pecunie adversus eos tenebitur prefatus Renerus a querela sua cessabit ipse et sui Si demum tamen reclamare voluerit et de querela illa quod jus dictabit ei percipere jam dictis fratribus ex integro commodatam restituet pecuniam ipse Renerus nec aliter de querela illa respondebunt ei Cistercienses nisi prius recepta pecunia sua Si prius tamen quam pecuniam reddiderit sepe dictum Renerum continget universe carnis viam ingredi Deo et domui cisterciensi quicquid juris in terra illa se habere dicebat in elemosinam donavit et concessit laudante Milone filio suo qui presens fuit et hoc idem uxorem suam et reliquos filios sive filias suas facere laudare promisit Ut autem hoc inconcussum teneatur per meam et Hugonis ducis Burgundie manum firmatum est quos etiam plegios et stande conventionis asse curatores posuit sepe dictus Renerus Hujus rei testes sunt Matheus lingonensis canonicus Johannes divionensis decanus Johannes cisterciensis qui prior fuit de Lahona Hunaudus capellanus meus Bernardus miles de Horgiis Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCLXXI