Charter Document - 06310201
Charter Number: | 06310201 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1171 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Wichardus Dei gratia lugdunensis archiepiscopus apostolice sedis legatus notum fieri volo quod inter ecclesiam sancti Benigni et ecclesiam cisterciensem de domo et vinea et prato cum tota pertinentia sua sicut eam ducissa olim tenuit hec compositio facta est per manum nostram et venerabilium episcoporum Gaulteri lingonensis et Petri cabilonensis Ad presens dabit cisterciensis ecclesia XX libras ecclesie sancti Benigni et XX solidorum censum annuatim solvet in mense marcio donec eamdem possessionem sibi potuerit vendicare Ubi vero ipsam possessionem optinuerit dabit alias XX libras et censum XL solidorum exsolvet Quod si forte ecclesia cisterciensis possessionem illam recuperare non potuerit quando volet reddet ecclesie sancti Benigni cartas suas quas recepit et ab ea sine dilatione recipiet XX libras et quicquid pro censu ante donaverat ita ut ex tunc adversus ecclesiam sancti Benigni nullam de eadem possessione ei liceat facere reclamationem Ad cujus rei testimonium presentem cartam signari fecimus sigillo nostro et sigillis predictorum episcoporum