Charter Document - 06310199

Charter Document - 06310199


Charter Number: 06310199
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1171
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Herveius dominus Vergiaci notum esse volo tam presentibus quam futuris quod ecclesie Dei Cistercii dedi in elemosinam usuaria et pasturas per omnem terram meam presente nepote meo Erveio abbate sancti Stephani ipsique precepi ut si necesse esset hujus doni mei testimonium ferret et si quis contra ire vellet modis omnibus id manuteneret Hujus rei testes sunt Johannes prior Cistercii Wido monachus Hugo prior Floriaci et Erveius frater ejus major Johannes canonicus sancti Stephani Henricus de Canavis Warnerius et Walo conversi Arnaldus monachus Cistercii Petrus Harveius Stephanus famuli mei Manneius frater templarius Ut autem hoc omni tempore ratum sit presentem cartulam sigillo meo communivi Hoc quoque laudans et concedens ut omnia quibus ea die qua carta hec data est Anno videlicet MCLXXI investita erat ipsa cisterciensis ecclesia ut libere et quiete possideret