Charter Document - 06310186

Charter Document - 06310186


Charter Number: 06310186
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1168
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Legentibus et audientibus per hanc scripturam notificamus quod Arnulfus de Rueleia quicquid juste vel injuste calumniabatur et habere se dicebat apud Moisiacum et in omni territorio ejus in terris in decimis in pratis in pascuis et in omni terra quam fratres Cistercii possidebant vel excolebant circa Marriniacum et de casamento quod Bernardus sororius ejus ab eo tenebat unam vineam apud Murisaltum et pratum unum et terram apud Moisiacum totum fratribus Cistercii guerpivit et donavit eisque perpetuo possidendum concessit et usuaria que predicti fratres in pascuis de Rueleia diu ante ab eodem habebant laudavit et confirmavit et contra omnes qui eos super his inquietare vellent fidelem se garandum fore promisit Actum est hoc apud Belnam per manum domni Gilleberti abbatis Cistercii Wichardi cellerarii Testes hujus rei sunt Bernardus conversus Johannes conversus Guillermus de Rival Rainaldus de Verzelai Landricus de Pomart Bonus Amicus li Ventirs Hoc laudavit uxor Arnulfi Dannuns Bernardus et Raimundus filii ejus Comitissa ejus filia et uxor Bernardi Maria coram Wichardo cellerario Cistercii Henrico de Caneves Landrico de Pomart Bernardo Odone Evrardo Guidone conversis Cistercii Que omnia ut rata semper et firma permaneant ego Hugo dux Burgundie cartulam hanc sigillo meo confirmavi