Charter Document - 06310185

Charter Document - 06310185


Charter Number: 06310185
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1168 - 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Amen Notum sit presentibus et futuris quod Arnulfus de Ruelata donavit ecclesie Cistercii Les quarterens in vinea de Muressaut quod dicitur Clausum ducis videlicet dominium suum et decimas et quarta sextaria et quicquid ipse vel alii ab eo tenebant in predicto clauso sine aliqua retentione sub annuo censu duorum solidorum reddendo in mense martio Quorum tamen censum querere debet et sine lege et occasione recipere etiam post mensem nec eundem censum dare aut vendere vel engagire ipse vel heredes ejus potuerunt nisi ecclesie Cistercii Hec omnia laudaverunt uxor ejus Dannons et filius Remondus Testes horum Gaufridus et Wichardus monachi Girardus rufus Bernardus de Brendon Clemens de Campo Clemens niger Johannes decanus conversi Willermus quoque de Rival Robertus de Vort Achardus de Vinobles Landricus de Pomar Harduinus de Ruele Hec quoque laudavit Bernardus filius ejus coram his testibus Vichardo monacho Bernardo Humberto Ligerio Henrico Pontio Rogero Radulpho Stephano conversis Hurrico Reddito Odone d'Ursens Odone Bergau Hec quoque laudaverunt Comitissa soror predicti Bernardi et Maria uxor ejus Testes Vichardus monachus Dominicus divionensis Bernardus de Brendon Postea predictus Arnulfus cum convaluisset apud Cistercium de infirmitate sua supradictum censum donavit in capitulo Cistercii presente Ramondo filio suo et laudante teste Arduino ministrali suo presidente in eodem capitulo Jocelino suppriore coram Valterio et Valone et Arnaudo monachis cum conventu ejusdem loci Hec quoque laudavit uxor ejus Dannons cum filio suo B[ernardo]