Charter Document - 06310184

Charter Document - 06310184


Charter Number: 06310184
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1168
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini ego Otho de Troens presentibus et futuris notum facio discordiam que inter fratres cistercienses et dominos de Troens diu versata est propter hoc quod de feodis et casamentis et aliis terris ad dominium de Troens pertinentibus fratres Cistercii apud Tarsullam adquisierant et possidebant in pace terminatam esse Quoniam enim ego et Guido frater meus et Girardus nepos meus divisimus terram nostram omnia que apud Tarsullam nostri juris fuerant propter feodum domni Werrici de Vergiaco quod jam fratres Cistercii assensu omnium nostrorum adquisierant et in pace tenebant cetera omnia in partem meam devenerunt Cupientes ergo beneficiis et orationibus tanti ordinis communicari ego et frater meus Guido neposque meus Girardus dedimus ecclesie Cistercii quicquid eatenus possederamus et calumniati fueramus in omni territorio Tarsulle in terris pratis aquis pascuis nemoribus et consuetudinibus et quicquid de feodis vel casamentibus ad nos pertinentibus jam adquisierant et deinceps adquirere possent totum fratribus Cistercii perpetuo possidendum concessimus nichil penitus excipientes preter hominium feodatorum et excepto quod homines nostri de Chavegne de nemore quod nostrum fuit si necesse eis fuerit ad usus tantum propriarum domorum suarum accipiant Hoc autem donum ut illesum et intemeratum omni tempore perseveret per sponsionem fidei in manu Anserici domini Montis regalis singuli confirmavimus et sigillo Hugonis ducis Burgundie roborari voluimus Actum est apud Divionem anno ab incarnatione Domini MCLXVIII in aula ducis in presentia Gisleberti abbatis Cistercii Galonis abbatis Buxerie Hugonis de Corrabov Johannis de Ladona Stephani et Lecelini conversorum Aymonis rufi de Divione Willermi de Orgeul Humberti Arnalt Odonis de Longvi Petri prepositi de Verge Girardi presbiteri de Isorra Uldre Johannis nigri Vilenchet Andree Pavie et aliorum multorum