Charter Document - 06310182

Charter Document - 06310182


Charter Number: 06310182
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1168
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam per successiones temporum facta priorum facile vel labuntur a memoria vel in irritum revocantur nisi litteris mandata et testibus roborata consistant idcirco ego Petrus Dei gratia cabilonensis episcopus per presenti cartule conscriptionem tam presentibus quam futuris testificor quod Hugo rufus ducis Burgundie filius cabilonensis Castelluli dominus per manum meam dedit ecclesie cisterciensi pro anima sua et parentum suorum vineam suam totum videlicet clausum suum in Murissalt absque omni retentione et exceptione in perpetuum possidendam Hujus elemosine donatio libere facta est sine aliqua alicujus contradictione anno dominice incarnationis MCLXVIII presentibus his quorum nomina subter notata sunt Ego quoque ad majorem facti confirmationem cartam hanc ipsius donationis testem sigilli mei munimine consignavi quatinus omnibus eidem donationi contraire volentibus testimonium sit indubitate veritatis Hujus rei testes Henricus eduensis episcopus Raimundus cantor cabilonensis Hugo de Croset canonicus ejusdem ecclesie Radulfus decanus de Berna Julianus archipresbiter de Berna Antelmus canonicus eduensis Guillermus de Sanceio Julianus medicus Mainardus capellanus Hugo capellanus Castelluli Hugo prepositus Gibriaci Robertus Gisbertus de Murissalt Bernardus Vetula Petrus de Escutinei Andreas de Labrueri