Charter Document - 06310181
Charter Number: | 06310181 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1167 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes quibus scire expedit quod domnus Bertrannus de Verziaco et uxor ejus Regina dederunt in vita sua pro remedio animarum suarum ecclesie sancte Marie Cistercii quicquid habebant apud Desten et in omni territorio ejus II Postquam vero adoleverit filius eorum Odo et filia Helisabeth Regina mater eorum ad cujus originem hoc totum pertinebat apud Verziacum in claustro sancti Dionisii recognovit hec se prefate ecclesie libere dedisse ad portam Cistercii longe antequam jungeretur in matrimonio Johanni Giffardo militi de Monte sancti Johannis Hoc audierunt et laudaverunt filius ejus Odo et filia Helizabeth et per manum Arnulfi decani sancti Dionisii ipsius Regine avunculi et Lebaldi crassi cognati eorum perpetuo ecclesie Cistercii possidendum concesserunt et propter hoc beneficiorum et orationum ecclesie Cistercii cum patribus suis participes effecti sunt Testes hujus rei sunt Wicardus Cistercii cellerarius Johannes de Verziaco tunc Cistercii monachus Hugo de Muressalt conversus Petrus crassus canonicus eorum cognatus Garnerius prepositus Galterius et Johannes filii ejus Petrus prepositus et Nicholaus gener ejus Constantius Rossez Christianus de Belna Humbertus de Canonia David de Roca et alii multi Et ne aliquis hoc donum infringere conaretur sigillo Arnulfi decani prefate domine avunculi cartam hec continentem confirmari fecerunt