Charter Document - 06310179
Charter Number: | 06310179 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1167 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit fidelibus tam futuris quam presentibus quod Odo de Marriniaco filius Willermi conestabuli movit querelam adversus cisterciensem ecclesiam pro terra quam dedit pater ejus iturus Iherosolimam fratribus Cistercii apud Brittiniacum in finibus Longe famis similiter pro terra que est retro Britigniacum inter finem et silvam pro his quoque que ibi edificaverant necnon pro reditibus quos inde traxerant pro corveia de Rolenges pro his que ab hominibus vel a parentibus ejus in territorio gilliacensi preter pratum uxoris Humberti de Refan vel circa grangiam Britigniaci vel apud cellarium de Voget adquisierant sive per emptionem sive per donationem vel per elemosinam Tandem sano usus consilio anime sue consuluit et omnium harum calumniarum querimonias absque omni exceptione dimisit faciens inde donum Deo et ecclesie sancte Marie Cistercii in perpetuum pro anima patris sui et parentum suorum Similiter cartas quas a parentibus vel hominibus ejus idem fratres habuerant et quicquid eo tempore in omni potestate gilliacensi vel tempore patris sui apud Boias possederant totum concessit De his omnibus investivit Arnaldum cellerarium Cistercii apud Divionem in curia sancti Stephani presentibus his qui subscripti sunt Arveio abbate sancti Stephani Bosone canonico ejus Arnaldo cellerario Cistercii Evrardo converso Henrico de Chaneves Willermo de Urjol per cujus manum hoc factum est et Humberto fratre ejus Petro preposito de Nui et Bernardo filio ejus et Johanne genero ejus Humberto Arnaldo Hugone fabro et Odone filio ejus Et sciendum quod predictus Odo et Willermus de Urjol spoponderunt coram predictis testibus de his garantiam se portaturos ubicumque necessitas exegerit et maxime erga matrem suam et maritum ejus et fratres suos et sorores eo quod ea que ad territorium gilliacense pertinent dedit ipsi Odoni pater ejus specialiter Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini MCLXVII sub domno Gilleberto abbate Cistercii Que ut in omnes futurorum generationes rata et inconcussa permaneant ego Hugo dux Burgundie presentem cartulam confirmavi et sigilli mei signaculo communivi